BUCCELLATUM et BUCCELLUM

BUCCELLATUM et BUCCELLUM
BUCCELLATUM et BUCCELLUM
idem cum buccella, de quo paulo ante, panis dictis est in modum circuli, seu, uti Vopiscus ait in Aureliano, c. 35. in formam coronae factus. Hic enim, cum ad bellum Orientale profectuss bilibres coronas populo, si victor rediret, promisisset; aureasque propterea populus speraret, coronas fecit de panibus siligineis et singulis quibusque donavit. Cuiusmodi civiles paves buccellas vocatas esse, testimonio est l. Valentiniani Cod. Theodos. de annonis vic. et pan. grad. Graeci recentiores ψωμία, appellant, ut videre est in Chron. Alexand. Et quidem bucceelae, quae populo quottidie dividebantur, a temporibus Aureliani fere intra sex uncias stetêre, solebantque quottidie sex istiusinodi panes popularibus distribui. Eiusdem ponderis panis militaris seu buccellatum erat, ut et panes paxamates, quos proin cum buccellis eosdem facit Salmaf. Not. ad Vopisc. loc. cit. Vide supra, ubi de Annona, et infra ubi de Pane gradili. Proprie igitur Buccellatum panis est militaris, ad usus diuturnitatem excoctus, uti ait Marcellin. l. 17. atque ita vox passim usurpatur, apud Spattian. in Pescennio, Paulinum Ep. 36. Palladium Histor. Lausiac. c. 20. Alios. Sic dictus quibusdam, quod milites, cum ciborum aut panis penuriâ laborarent, confractum et in minutiores partes dissectum in lagenam, aquâ plenam, quam buccelllam appellabant, mitterent, quo madesieret, et facilius manducaretur; ita enim Heraclides c. 6. Contractum atque in partes redactum modicas Buccellatum in lagenas misit. Nisi a buccella deductum vocabulum, magis arrideat.
Tenuem fuisse panem, docet Lexicon Graec. MS. apud Car. du Fresne, Βουκελάτου ἄρτου ἐλατοῦ, ὃς λεγέται κολλίκιον. Quô modô usuerpatum ab Italis refert Ammitatus, in Familiis Neapolit. Tom. 1. p. 55. etc. Vide l. 1. Cod. de Erog. milit. annon. Mauricum, aliosque, Rigaltio, Meursio, Iae. Gothofredo, Henrico Valesio, praefato Car. du Fresne in Glossar. et Ioh. Calvino Lexic. Iurid. laudatos: ut et infra aliquid, voce Pistor. it. Siccus panis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”